Afgespeeld
-
Hoc in episodio, legimus plus de moribus cenandi propinandique in Iaponia. Fruamini!
-
Lectionem brevem (brevissimam immo!) ab Iohanni Pietro Maffeo scriptam legimus qui erat Jesuita sacerdos et inter primos Europeanos qui locos Asiaticos descripsit. Haec lectio est prima pars et de paxillis (baculis brevibus culinariis) et more hospitium cenacula excalceatorum intrantium.
-
Catherina et Timotheus pergant ad umbillicum cuiusdam lectionis de Fungis. Legimus locum ex "De Re Cibaria Libri XXII" cui auctor est Iohannis Breyerinsus. Scripsit hoc:
Nihil magis homines ab esu fungorum deterrere debet, quam quod ab omnibus clarissimis scriptoribus inter venena collocantur, atque etiam quod docti quidam viri a funere agendo dictos existimant. Quare non possum non demirari nostrorum temporum gulam adeo esse furiosam, ut modum adhibere non velit iis, quae potius sunt vitae pestes, quam cibi. Quid enim nobis commune esse potest cum pituita illa arborum, & terrae vitiis: inter quae maximum fungorum scelus?
Hi enim immensis exemplis & fere quotidianis in crimen adducuntur. Familias enim interemere, & tota convivia. Galenus caeterique doctissimi medici alimentum eorum pituitosum gelidumque atque succi iniqui affirmarunt, praesertim si sine modo vorentur, ut nunc fieri a plerisque scio. Dignos sane existimamus fungina vita eos, qui pituitam illam & excrementa ciborum in deliciis habent.